- RHAMSES
- RHAMSESAegypti Rex potentissimus, in Thebanorum Regum serie LVI. eorum, qui toti Asiae imperitârunt, secundus, successit patri Sesostri seu Sethosi: Herodoro Rhampsinitus, Africano Ρ῾αψάκης. Cum exercitu 700000. militum egressus Lybiâ Aethiopiâ, Medisque et Persis et Bactrianô et Scythiâ potitus, quasque terras Suri Armenlique et contigui Cappadoces colunt: inde Bithynum hinc Lycium ad mare imperiô tenuit. Tacit. l. 2. Annal. c. 60. Vide integrum locum. Rex fuit omnium ditissimus, atque avarissimus: ut qui totam aetatem accurandis vectigalibus, et acervandis undiquaque opibus in sumpsit; neque in Deos, neque in homines munificuns, Diod. Sic. l. 1. Vide de furtiva aerarii eius expilatione Herodot. l. 2. c. 21. Coeterum struxit Porticus ad templum Vulcani ab occasu, sicut Rex Moeris alias Boream spectantes exstruxerat. Idem ibid. Luculentissimum vero eius monumentum, cui et nomen illius inscriptum, Thebis olim vidit Germanicus Caesar: amplissimum sane non tam Regis ipsius, quam Maiestatis Aegyptiacae, testimonium apud Tacitum praefatum, d. l. ad quem eruditum scripsit Commentarium Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XV. Inde certe, nulli unquam Imperio secundum fuisse Aegyptiacum, facile colligas; cum Romano illud comparare liceat, quod sub Traiano (quô tempore Tacitus scripsit) maxime splendidum fuit validumque. Sed et indidem discas, verum esse quod Diodorus. Sic. de Rhampse, tum primum indicta sunt gentibus tributa, ait. Sesostris enim iussit quidem devictas gentes δωροφορεῖν, munera quotannis in Aegyptum perferre. Idem, l. 1. Rhamses vero tributa impravit, a qua exactione avari nomine aspersus est. Regnavit annos ultra 70. successore Amenophe IV. quem Graeci Memmonem appellavêre, vide ibi, et plura de Rhamse, apud Marshamum, d. l. e quo id unum addo, nimiam Regis huius φιλαργυρίαν fabulae forsau ansam dedisse, de illius descensu ad inferos, ubi cum Cererealeâ luserit et reversus inde ab illa donum tuleris, mantile aureum: quae memoratur Herodoto, l. 2. c. 122. Ubi adicit, Feriantur Aegyptii a descensu Rhampsiniti ad eius reditum; et Sacerdotes pallium quod dam eô ipsô die contextum, uni ex suis induunt, et oculos mitrâ obducunt; quem ubi in viam deduxerunt, quae fert ad Cereris templum, ipsi redeunt, illô velictô. Hunc autem Sacerdotem velatos oculos habentem, aiunt a geminis lupis agi ad Cereris templum, quod ab urbe 20. stadia abest; et rursus a templo in eundem locum a lapis reduci. Similem Aegyptiorum fabellam de Mercurio aleâ ludente cum Luna et dies ἐπαγογυένας, lucrante, habes apud Plutarchum, libro de Iside, p. 355. Vide et supra Ramises.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.